Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Ipse oriens, inquit, uadit ad austrum et gyrat ad aquilonem, ille utique oriens, qui ait: oriens nomen est mihi, qui semper oritur piis, numquam occidit. ipse oriens populo Hebraeorum ad austrum iuit, ad molliorem populum luxuria magis feruentis corporis lubricum quam impietatis inmanitate praedurum, aut certe ad nobiliorem plebem, quae erat genus electum uindicans sibi patriarcharum prosapiam. sed quia perseuerabat in uitiis nec emendabat errorem, ideo sol iustitiae gyrauit ad gentes, quae ante eloquiis caelestibus defraudatae inmanes et ignobiles habebantur;

aquilo enim grauis uentus ut populus nationum. sed qui erant graues ante perfidia, nunc super aquilas [*](2 Eph. 4, 26 5 cf. Rom. 6, 10 7*Eccle. 1, 5 9*Ioh. 12, 32 11 cf. Rom. 6,6 l2*Ioh. 17, 24 14 Luc. 23,43 17*Eccle. 1, 5-6. 18*Zach. 6,12 23 ct I Petro 2, 9 ) [*](1 antem om.O 3 occidit MmlNml 4 intellegiMa hisdem NPmlRm2 oritur eodd. a occidit MNOa 5 gratiam illamioat (-et a)Na 6 pr. in om.N all. in] im R perpetuo AGMmlP R 8 inquid Pml 12 quomodo M 14 paradyso AJfR 15 quemadmodum M est] add. in Mm2NPtn2a 20 iudeorumO molliorum Mml 21 luxoria Rm1 fementeM immanitatis impktate (-em a)NTa 23 uindicari A prosapia R 24 perseueraoitO emeadauit O 25 iminanes Rml inanes Rm2T 26 grauis] add. est ORm2 populum Mml populi NPTa 27 ante] add. m M (s.L) NPTa )

265
leuiores facti sunt fide atque pietate, posteaquam uenit qui diceret: ab aquilone adduc, et in euangelio: uenient ab oriente et occidente et ab aquilone et austro et recumbent in regno dei. et ecce sunt nouissimi qui erant primi, et sunt primi qui erant nouissimi. denique et ipse psalmista ait: mons Sion, latera aquilonis, ciuitas regis magni, hoc est: qui erant aquilonis latus, populus factus est regis aeterni qui solus magnus est dominus.