Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Hanc terram circuit sol iustitiae salutaris, de quo scriptum est: et oritur sol et occidit et in locum suum trahit; ipse oriens illuc uadit ad austrum et gyrat ad aquilonem; gyrando gyrat spiritus et in gyros eiu\' conuertitur [*]( 8*Eccle. 1, 3—4 12 cf. Mal. 4, 2 *Eccle. 1, 4 13 Ps. 33,11 17 Ps. 21, 27 18*1 Cor. 1, 5 20*11 Cor. 8, 2 26 cf. Mal. 4, 2 27*Eccle. 1, 5—6 ) [*]( 1 noctibus om.O 2 girando NOP in om.AB 7 pulcre Ovil 9 quo Ntn20av quod eet. 11 stat terra N 17 edunt Pml 19 bono] uerbo av 30 iiiquid PmlRml 21 hae] et R 24 bonos utique Nav 2S mobiles Pml 26 cireumit A 27 pr. et om.A 28 trahit (Eben) MOv uadit eel. a 29 girat et ed. lere per i eodtl. )

264
spiritus.

oritur sol iustis, occidit autem iniustis; oritur tranquillitati piae mentis, occidit iracundiae. unde ait: sol non occidat super iracundiam uestram. hinc potest colligi, quia isdem oriatur et occidat, quorum et uitia sepeliat et inluminet gratiam. mortuus est enim peccato, ut deo uiueret, hoc est: peccato sumus in illo mortui, ut deo in perpetuum uiueremus. uide ipsum mysterium praenuntiatum: e t

oritur inquit, sol et occidit et in locum suum trahit. hoc est quod ait dominus: cum exaltatus fuero, omnia traham ad me ipsum. traxit enim ad se omnium studia, ut uel peccata nostra crucifigeret uel bonum ingenium ad iustitiam prouocaret. aduerte quemadmodum trahat ad se: pater, uolo ut ubi ego sum et isti sint mecum, et ad latronem ait: hodie mecum eris in paradiso. aduerte quomodo omnia trahat: exaltatus est cruce et totus credidit mundus.