Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Denique hunc locum pulchre nobis aperuit Ecclesiastes spiritalem esse, non materialem, dicens: quae abundantia homini in omni labore suo quo laborat sub sole? generatio uadit et generatio uenit et terra stat in saeculum, hoc est: quae abundantia spiritali homini laboranti sub sole iustitiae? et subiecit: generatio uadit et generatio uenit. uadit generatio, quia diuites eguerunt et esurierunt.

qui ante abundabant gratia, postea tamen propter perfidiam suam egere coeperunt. qui autem pauperes erant populi nationum, iam per fidem Christi satiantur et abundant, sicut scriptum est: edent pauperes et saturabuntur. audierunt enim dicentem: abundantes in omni bono, non in pecuniis utique, non in auro et argento, sed i n omni uerbo, inquit, et cognitione, et alibi ait: in diuitiis simplicitatis.

hae diuitiae sunt salubres; nam copiae saeculares salutem adferre non possunt. qui autem habuerit abundantiam spiritalem, huius terra fructifera stat in saeculum bene fundata radice uirtutum, uel anima utique bonos germinans fructus uel caro uel is cupiditatibus mobilis ad prolapsionem.