Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Surgit igitur anima, ut aperiat dei uerbo. sed dum se expandit atque aperit, ut opera mundi huius uerbi receptione mortiiicet—sicut ille qui ait: mortificationem domini Iesu in corpore no stro circumferimus —, ergo dum aperit, transiuit sponsus. uult enim semper quaeri, frequentius inueniri,

et si clausam ianuam inuenerit, pulsat, et si per moram fuerit exclu--sus, recedit. sed cito redit et iterum pulsat, ut uel postea sponsam inueniat praeparatam. potest quidem et sic accipi: frater meus transiuit, sicut legimus, quod penetrauit dilectae intima medullarum, et quemadmodum ad Mariam dictum est: e t tuam ipsius animam pertransibit gladius, ut reuelentur multorum cordium cogitationes. [*](7»Cant. 5, 4-5 13*Ioh. 10, 38 16 cf. Col. 2, 9 20 cf. Rom. 8, 13 21*11 Cor. 4, 10 26*Cant. 5, 6 28*Luc. 2, 35 ) [*](1 corporis AGMORv 2 eum om.GMNPTa 3 somnulentus A repagulia] add. grintilin s.l m2M 4 neglegens sia NPav 9 exurrexi GMa et surttcd 0 ergo a 10 miiram OB 11 mirra R a] de NTa 20 istius a mortis fiet Aml 22 ergo dum aperit om-0 23 fcransit MNa 24 inuenerit ianuam Nav 26 siquidem Pml 27 transibit OM R 28 quemammodum N )

261
denique addidit sponsa animam suam exisse in uerbo eius, quod fit\' quando anima peregrinatur a corpore et deo praesens est.