Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

si has fidei tuae portas uelis attollere, intrabit ad te rex gloriae triumphum portans propriae passionis. habet etiam iustitia portas. nam etiam de his legimus scriptum dicente domino Iesu per prophetam suum: aperite mihi portas iustitiae, et infra ait propheta Dauid: lauda, Hierusalem, dominum, lauda deum tuum, Sion, quoniam confortauit seras portarum tuarum.

Est ergo anima quae habet ianuam, est quae habet portas. ad hanc ianuam uenit Christus et pulsat, pulsat et portas. aperi ergo illi; uult introire, uult sponsam inuenire uigilantem. noli bono [*](1 cf. Mal. 4, 2 6.7*Caat. 5, 2 15 cf. Cant. 5, 2 18*Ps. 23, 7 24 Ps. 117,19 25 Ps. 147,1—2 (12—13) ) [*](1 cottidie GM 4 fides est NPav rubusta A eommuniet AOR 5 et om.0 6fratruelis 0 10 dei Mm20 11 caput eius repletum estO 14 sponsas uenerit av 15 nigilat a 16 uigilat MNOmPRm1 pulset a 18 principis A 19 uestras GMNOciv 20 ergoj enim M 23 iustitiae P 24 Iesu om.a 26 syon NOPa 28 ergo om.AB pr. habet om.N ianua N 30 uult] add. ergo a noJij add. s-go Ta ) [*]( 17* )

260
amatori facere moras, cito recedit et tu somno torporis tui uideris exclusisse pulsantem. excludis enim eum, cum desidiosus es, cum piger, cum somnolentus; his repagulis Christus excluditur. etsi castus, etsi sobrius sis, caue ne sis neglegens; maiorem Christo facit iniuriam qui aduenientem repellit.