Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

isti sunt caeli in quibus fides grauitas continentia doctrina uita eaelestis. nam quemadmodum terra dictus est, qui lapsus ex illa praeuaricatione caelestis gratiae et in haec uitia terrena deiectus praeuaricationis suae uinculis se ligauit, ita e contrario caelum dicitur, qui uitam angelorum custodia integritatis exercet et corpus suum continenti sobrie-

tate moderatur, mentem quoque suam miti tranquillitate componit, pecuniam pauperibus misericordi liberalitate dispensat. est ergo et in terris caelum in quo possunt uirtutes esse caelestes. caeum mihi thronus ego magis iusti affectum quam elementum intellego. illum puto caelum ad cuius animam uenit Christus et pulsat ianuam et, si aperueris, ingreditur. nec solus ingreditur, sed etiam cum patre, sicut ipse ait: ego et pater ueniemus et mansionem apud eum faciemus.

Uides igitur quod uerbum deus et otiosum prouocat et dormientem excitat. qui enim uenit et ianuam pulsat, uult semper intrare. sed in nobis est quod non semper ingreditur, non semper manet. pateat aduenienti ianua tua; aperi ianuam tuam, expande gremium tuae mentis, ut uideat diuitias simplicitatis, thesauros pacis, suauitatem gratiae. dilata cor tuum, occurre soli lucis aeternae quae inluminat omnem hominem. et illud quidem uerum lumen omnibus lucet;

sed si quis fenestras suas clauserit, aeterno lumine se ipse fraudabit. excluditur ergo et Christus, si tu mentis tuae ianuam claudas. etsi possit intrare, non uult tamen inportunus inruere, non uult inuitos cogere. ortus ex uirgine processit ex aluo, uniuersa totius orbis inradians, ut luceret omnibus. capiunt, qui desiderant fulgoris perpetui claritatem, quam nox nulla interpolat. soli enim [*]( 3 cf. Gen. 3,19 9*Esa.i 66. 1 11 cf. Apoc. 3, 20 13*Ioh. 14, 23 19 eL n Cor. 8, 2 20 cf. II Cor. 6,11 21 cf. Ioh. 1, 9 ) [*]( 2 quibus] add. est GMR (s. I.) uitae MNP caelestis] add. est Oav 4 hac NORmlT uita NT terrena uitia GMv 5 se uincalis av se ligauit] religauit NTa contrana Mml uita GPmlR 8 misericordiae APm2R misericordia N libertatetfT lOtronus NR ergo AR 12 aperuerit Pm2 v 15 dei 0 ait. et om. Rtnl 18 pennanet OR aduenti R ianuam] animam Ov 19 meotis tuae NPav uideas N \'20 occurrere N 23 fraudauit AGOPR 24 tamen om.R 25 muitus Pml cognoscere R, add. inuitos agnoscere s.l.m1P 26 capunt a 27 perpetuo Pm1R nulla nox O )

259
huic quem cotidie cernimus nox tenebrosa succedit, sol autem iustitiae numquam occidit, quia sapientiae non succedit malitia.