Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Labd littera duodecima incipit, cuius interpretatio \'cor\' uel, ut alia habet interpretatio, \'seruo\'. unde uidetur admonere uel prudenter haec intellegenda uel sollicite seruanda praecepta. nam hoc primus statim uersiculus admonet; cor etenim sibi mundum creari

in superioribus hic propheta, ut legimus, postulauit, cor sibi prudens dari orauit a domino filius huius Salomon. qui ergo habet cor mundum, qui habet cor prudens, ipse intellegit seriem subditorum uersuum atque uirtutem. unde et alibi inuenimus \'cor solum\', id est uel singulare uel quod nulla inlecebra saeculi huius inpediat et carnis possit interturbare sapientia. qui autem habet cor, seruat mandata dei, quemadmodum legisti de Maria, quae conseruabat omnia domini saluatoris in corde suo uel dicta uel gesta.

Circumcidamus ergo cor nostrum, nihil corporeum, nihil uile quaeramus; uile autem omne terrenum. nihil ergo terrenum, [*]( 2*Cant. 2,15 15 cf. Ps. 50,12 16 cf. III Reg. 3,9 22 cf. Luc. 2,51 24 cf. Rom. 2, 29 ) [*]( _def. A ) [*]( 1 merita aliena 0 2 fecundat Rml prandite Pml 4 quo] quod MmlOml a fraudolentorum GRml 6 pau«illulis Nml PmlRmlT pusillulis Nm20Rm2v 7 uineas Rml uiribus GJimlNPT 9 nihil subscript. in codd. 12 Labd PR IABEHD G Labehd Mml lamehc Mm2 A⊄ EHC N [l]abda 0 Lameth a Lamed v littera-incipit om.N cor] est cor 0 13 interpretatio habet au ammonere NOP 15 primis N uersiculis ammonet N ammonet uersiculus 0 16 postolauit Rml 17 ad dominum Pml huius om- R 19 uirtutum R 20 huius saeculi Nav 21 sapientiam R praecepta 0 22 quemammodum N legistis M de om. eodd. praeter 0, a mariam N quae om.Ta gestaltt (ge in ras.) Ta omnia om.0 23 pr. uel om-GM M circumidemus Rm2 )

253
nihil saeculare, nihil corporeum, nihil leue atque mutabile in eloquiis constituamus caelestibus - eloquia enim domini eloquia casta —, ut in his mysteriorum caelestium inmaculata et pudica sinceritas spiritali interpretatione resplendeat. non adulterina quadam opinione misceamus terrena diuinis et illud inuiolabile sacramentum propheticae uisionis aut perennis oraculi naturae nostrae aestimatione uiolemus.

ideo enim addidit: argentum igne examinatum, purgatum terrae, probatum s eptuplum, ut tamquam boni nummularii spiritu examinemus prophetici sermonis argentum, secernentes domini pecuniam atque ab omni labe terrena salutaris fontis infusione purgantes, ut Christo digne sentire uideamur, qui ait: nolite thesaurizare uobis in terra, ubi aerugo et tinea exterminat, sed thesaurizate uobis in caelo.