Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Labd littera duodecima incipit, cuius interpretatio \'cor\' uel, ut alia habet interpretatio, \'seruo\'. unde uidetur admonere uel prudenter haec intellegenda uel sollicite seruanda praecepta. nam hoc primus statim uersiculus admonet; cor etenim sibi mundum creari

in superioribus hic propheta, ut legimus, postulauit, cor sibi prudens dari orauit a domino filius huius Salomon. qui ergo habet cor mundum, qui habet cor prudens, ipse intellegit seriem subditorum uersuum atque uirtutem. unde et alibi inuenimus \'cor solum\', id est uel singulare uel quod nulla inlecebra saeculi huius inpediat et carnis possit interturbare sapientia. qui autem habet cor, seruat mandata dei, quemadmodum legisti de Maria, quae conseruabat omnia domini saluatoris in corde suo uel dicta uel gesta.