Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

libenter moriar, mortis uidelicet dolorem exoptati conspectus suauitate non sentiens. ergo ut illa, quae aduenienti uiro se optat offerre, ablegatis omnibus domesticis occupationibus semitas uiantis aut pedum uestigia legit, sic propheta curis exutus saecularibus interiorum oculorum in uerbum dei peruigil custos usque ad defectionem sui intendebat obtutus, corpus suum re-

digens seruituti et animam suam ad humilitatis patientiam araneae modo tabescentis erudiens. desiderabat enim sicut ceruus fontes aquarum et sitiebat in dominum deum suum, cupiens eius uidere praesentiam et apparere ante faciem dei nimioque desiderio et

uehementi cupiditate deficiens tunc se habiliorem his quae de domino poposcerit inpetrandis prophetica gratia praesumebat. et nos igitur intendamus cor nostrum, ut possimus intellegere series scripturarum, [*]( 1 cf. I Reg. 9,9 7 cf. Tob. 10,7 8 cf. II Reg. 18,24 sqq. 10 cf. Ouid. Her. 2,121 sqq. 14*Tob. 11,15 (17) 18 uestigia legit] cf. Quid. Met. 3,17 20 cf. I Cor. 9,27 21 cf. Ps. 38,12 22 ef. Ps. 41, 2 ) [*]( 3 quod Oml 5 eum esse 0 6 intenti scripsi contenti eodd. av defecimns Pm2R 7 fili P explorat N 8 currentes Mm2N currente a proelio] add. altero post alterum qui nunciaret a positus N turrem 0 9 exploratores N fili Pml 10 speluncaiV littorali Nav 11 uiri] mariti Mm2, om GMm1NOPRTa nauim GMNav 12 gratia Na 13 aliud Pm2 ante aduertat codd. a 15 iibentius v 16 non om.N 17 abligatis O 00 optutiis N 21 humilitates Mml areneae Aml haraneae PmlRfnl 28 uidere eius M 25 iis v 26 poposcerat A posceret GMNa poscerit Pml 27 seriem 0 )

239
et uerbum nobis uenire a domino postulemus atque intellectum dari. si quis de longinquo uerbum dei obtutu mentis aspexerit nondum planum atque distinctum, is uelut quibusdam oculis interioribus uerbi nauigium adpropinquare animae suae cernit. quo autem expressius uidere coeperit, eo magis quasi ad portum ueritatis festinat accedere, ut sit proximus inuehendae.

Defecerunt ergo oculi prophetae in uerbum dei dicentes: quando consolaberis me? si oculi isti significati sunt, quibus cernimus et uidemus, dicere debuerunt: \'quando consolaberis nos ?\', hoc est non singulariter, sed pluraliter. sed quia oculus mentis et oculus carnis unus oculus fiunt et tunc homo consolatione fulcitur, cum caro et mens diuersa non cupiunt, sed unum desiderant, unum requirunt, ideo intenti ad eum, qui ait: ego etpater unum sumus, isti quoque oculi unum esse se confitentur, quia uno atque eodem desiderio officioque funguntur.

Deficiebat ergo in uerbum propheta. nos autem otiosos nos putamus, si uerbo tantummodo studere uideamur, et pluris - aestimamus eos, qui operantur, quam eos, qui studium cognoscendae diuinitatis exercent. dicunt enim plerique: \'ecce -homo et opera eius\', quasi qui uerbo studeat non operetur, cum magis opus istud quam cetera sint. si enim opus iustitia est, si opus temperantia, si opus fortitudo, utique opus est etiam sapientia; istae enim quattuor principales uirtutes habentur.