Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Etenim requirentium deum uia Christus est. et nos igitur illud concupiscamus aeternum, illud salutare dei; non concupiscamus pecuniam quam auarissimi concupiscunt, non concupiscamus alienae uxoris decorem, non ambitionis exagitemur desiderio, non saeculari intendamus gloriae, non fallacis circumscriptionis studiis occupemur, non proximum circumuenire iniquitate cupiamus, non postremo partes uulpium simus in terrenae uoluptatis interiora

demersi tamquam exules aeternorum et de illa supernae spei praesumptione deiecti. adtollatur igitur anima nostra deficiens suis uiribus, ut adhaereat salutari dei qui est Christus dominus Iesus, quod interpretatione dicitur \'domini salus\'. ipse est enim salus, ueritas, uirtus atque sapientia. qui igitur deficit sibi, ut uirtuti adhaereat, amittit quod suum est, accipit quod aeternum est.