Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Denique uiuificari se ante poscit a domino et postea custodiam testimoniorum caelestium pollicetur; non enim communis haec uita custodit caeleste mandatum, sed illa quae munere fulcitur aeterno per operationem gratiae spiritalis. possumus etiam sic intellegere: quia iam propheta quae erant legis agnouerat, optat aduentus dominici misericordiam, ut accipiat praecepta quibus lex adimpleatur, ut non solum adulterium sciret esse uitandum, sed etiam concupiscentiam adulterii declinandam.

os enim patris Iesus dominus locutus est in euangelio eum, qui uiderit mulierem ad concupiscendum eam, in corde suo adulterium perpetrasse. quantum euangelio profecerunt studia castitatis, quo non solum turpioris facti, sed etiam studii degeneris ablegatur obprobrium!