Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

In hac terra etiam Dauid propemodum consummatum esse se dixit, siquidem paene motos pedes suos et gressus suos paulo minus sensit effusos, quia diuitias saeculares et successus corporalium prosperorum loco beatitudinis aestimauit peccatoribus abundare.

propter quod etiam flagellatus est, sed flagella iusto remedia salutis sunt; castigat enim dominus quem recipit. unde etiam Dauid conuersus ad domini caritatem atque in eius eruditus praeceptis, non ignorans, eo quod caducis caduca fortuito quodam deferantur euentu et quia non diuitiarum abundantia, sed uirtutum gratia uitae probabilis merita pensantur, dilexit magis quam dereliquit mandata dei, quibus solis potuit ingruentes nequitias spiritales et insurgentes huius corporis adpetitus in hac tam fragilis naturae infirmitate superare. magna igitur uirtus, quae sub tantis persecutionibus constituta et paene obpressa tamen suum non est oblita praesidium nec mandata dei dereliquit.