Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Quasi conscius igitur carnalis infirmitatis et explorator persecutionis hostilis dicit: paulo minus consummauerunt me in terra. in hac utique terra, in qua Adam primus corruit et pudenda prolapsione deiectus totius gressum futurae posteritatis inflexit; in hac terra, in qua Cain munera fraterna dolens suis esse praelata ruina est stratus inuidiae; denique uox fraterni sanguinis clamauit a terra.

in hac terra Noe sanctus, quem totius orbis diluuia in tantis procellis et fluctibus Peruigilem probauerunt, ubi tamen otioso curas laxauit corpore, somnum ebrietatis offendit, contumeliam paternae pietatis incurrit, docens periculosa otia securae esse uirtuti.

in hac terra Loth reuerendi parentis imitator, quem non luxuriantis Sodomitanae plebis decolorauit inpuritas, non flamma [*]( 16 Ps. 118, 87 17 cf. Gen. 3, 6 19 cf. Gen. 4, 8.10 21 cf. Gen, 9, 21—23 25 cf. Gen. 19, 33-35 ) [*]( 2 eius 0 diuturno Mml 3 corruisse Pml 4 que M 5 grauis] add. est av ipsius] add. usus v corporis usus 0 inflammatus Pml 7 non omN affectu NPmla 8.13 luxoria Rml 10 uicisse PmlR iustos Mml 11 sumusJl certaminis J GNOP R passionum om v 12 iudicet MNOPtnlTa 17 me om.PmlR 19 inflixit a 20 status 0 23 tamen om.O corpore] ) [*](dėf. A. ) [*](add. ibi a ebrietatis—p. 255,17 in habitatione sua desuni in A offendit] add. quando mediastino filio delyrante s.l.m2Ta 24 esse ocia, secura esse perieula uirtutis 0 secura GMNPRo 25 Lot v 26 luxoriantis Rml decolarauit P flammae Pml )

250
Sodomae ardentis inuoluit, ueniabilis quidem ignorantiae, pudendae tamen commixtionis non euasit incestum; uritur ille flammis mulierum quem sulphurea flamma non ussit.