Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

cotidiana meditatio habebat iam contemptum periculi et usum calcandae mortis receperat. quod amisimus exercitium, temptant otia quos bella non fregerant. periculosa igitur et pacis otia; in pace plures persecutiones esse coeperunt. nullus erat tempore persecutionis adulator qui callida mentem adulatione temptaret.

non uacabat animo corporis delectatione dissolui et huiusmodi quae secundis rebus excitari solent admittere passiones. ideo apostoli cum caederentur includerentur, exultabant, quod illis iniuriis aeternae gratiae meritum lucrabantur, qui digni fuerant pro Christi nomine iniurias sustinere. non illis erat cura de patrimonio, studium de potestatibus et honoribus, non de praelatione, quae etiam iustos exagitare consueuit, sed ille se praeferri putabat, qui esset pluribus uerberibus flagellatus.