Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

omnia, inquit, praecepta tua ueritas. quae praecepta nisi illa: si me persecuti sunt, et uos persequentur? haec praecepta Dauid, anterior licet incarnationis sacramento, iam tamen audiebat in spiritu et quasi Christi discipulus non subtrahebat se passionibus, sed certaminibus offerebat.

sciebat hoc sibi ad gloriam fructuosum, hoc ad custodiam salutis tutum, ut frequentibus exercitiis iusti pietas confirmaretur; cito enim fides inexercitata languescit et crebris otiosa temptatur incommodis. remissas excubias callidus insidiator inrumpit, adsuetum autem bello uirum externa fraus instruit et ad gloriosae prouehit palmam uictoriae. pax ergo fideli corruptelae materia est.

Quam pulchre nobis persecutionis processere tempora! intentus sicut medicus erat intimae ad deum mentis affectus. illi adhaerebat nec ullas cogitationes obstrepentes sibi precantis animus sentiebat. totis uisceribus fundebatur oratio et quidam miscebatur [*]( 2 cf. Eph. 6, 12 8*11 Tim. 3, 12 12*Ps. 118, 86 13 Ioh. 15, 20 24 persecutwnis] Iustinae anno 386 ) [*]( 2 persecuntur NORa 3 omnis Rml persecutoribus] add. sunt Mm2 4 persecutionibus b persecutoribus codd. af.i 5 persecationibus Rml 7 uolumus a definitum (om. sententia) 0 8 pie uiuere uolunt M 9 pr. persecutionem 0 his P alt. persecutiones NPRav 11 persecuntur NOPR desunt 0 12 desidierit M desiderat Oml desideret Om2av 14 persecuntur O 17 sciebat] add. euim 0 hoc] add. solum Mm2N Pa 19 commendaretur 0 22 ad Rs.l.m1. om. cet. a paima MNOPa fidei JIN av 24 precessere M tempora praecessere 0 25 erat sicut mendicus (sic Mm2NO)v 26 sibi om.NT praedicantis GNPR animuspraedicantisO )

248
sermo cum domino.

cotidiana meditatio habebat iam contemptum periculi et usum calcandae mortis receperat. quod amisimus exercitium, temptant otia quos bella non fregerant. periculosa igitur et pacis otia; in pace plures persecutiones esse coeperunt. nullus erat tempore persecutionis adulator qui callida mentem adulatione temptaret.