Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Docet etiam Hieremias propheta humilitatem hac interpretatione signari; ait enim sub hac littera in Threnis: quia non repellet in aeternum dominus, quia cum humiliauerit miserebitur secundum multitudinem misericordiae suae, quia non humiliauit toto corde suo neque reppulit filios hominum. bonum ergo curuari, ut humiliemur domino et dominus misereatur.

denique et in superioribus sub hac littera idem Hieremias propheta ostendens gemitus et humilitatem plebis ait: omnis populus eius ingemescentes, quaerentes panem, dederunt desideria sua in escam, ut reficiant animam. uide, domine, et aspice, quia factaest sine honore. ergo qui animae suae quaerit refectionem, humilitate curuetur, quo possit citius ad domini peruenire misericordiam.