Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Non absurdum etiam illud, ut, quia breues dies et pauci sunt istius uitae, non diutius gratiam suam dominus circa prophetam suum differat, sed ipsi iudicium de persequentibus faciat. nam hic quoque iudicium est de persecutoribus, siquidem qui non credit in Christo iam iudicatus est. iudicium autem hoc est, quod dedit seruulis suis dominus Iesus dicens: habebitis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones et super omnem uirtutem inimici. et uerum iudicium, in quo torquetur inimicus, sicut ipse confessus est dicens: quid uenisti ante tempus 10 requere nos?