Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Et bene peccatum gelicidio conparatur. sicut enim gelicidium ad nullum usum utile est, ad nullam operationem, sic culpa nulli prodest usui, nulli operationi, et ideo sicut gelicidium declinanda est, ne noceat et adurat. bonum ergo mihi fieri sicut utrem in gelicidio, ut possim non obliuisci iustificationes domini, ut earum liquore per- fusus refrigeret omnis feruor internae cupiditatis.

non ergo uacuum, sed plenum hunc utrem esse oportet, plenum spiritus, plenum iustificationum, ut peccata mea ipse confitear, ut luxuriam carnis meae conprimam; moriendum est enim mundo, ut uiuamus deo. si autem uiuamus carni, mors utique est carnis prudentia; uiuere non possumus deo, quia inimica deo carnalis ista sapientia et uita est saecularis.