Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Utrem autem corpus hoc dici licet ex pluribus locis, tamen etiam inde intellege, quod Adam et Eua, ubi imaginem deposuere caelestis quam ante portabant, imaginem terreni hominis induentes tunicas dicti sunt uestiti esse pellicias; corporales enim eos de spiritalibus fecerat culpa commissa. nec illud absurdum ad intellegendum, quod ita se dicat factum Dauid sicut utrem in gelicidio, eo quod in asperitate licet positus glaciali mortificauerit tamen corpus suum,

ne sentiret hiemis illius asperitatem quam saluator dicit grauem futuram esse fugientibus. sicut enim glaciem non sentit uter, quia pellis est mortui, ita mortuus peccato propheta frigus peccati sentire non poterat, uel certe quod non frangatur necessitatibus nec resistat caro menti, sed mollior ductu animae se inflectat imperiis et in hoc mundi gelicidio non

arescat, uel Quia corpus adflictionis sumus et mortem domini Iesu semper in nostro corpore circumferre debemus. hic est uter qui castigat corpus suum, non ut ille incrassatus et obesus populus, qui sedit manducare et bibere, et surrexerunt ludere. hic est uter qui inebriat non uino, sed spiritu, in quo non botryo amaritudinis, non draconum furor, non furor aspidum, sed poculum inebrians quam praeclarum. in hoc ergo gloriatur Dauid, quia factus est sicut uter in gelicidio, operationem peccati non sentiens. [*]( lef.Matth.17,2 4*Matth. 22,30 llcf.Gen.3,21 15cf.Matth.24,20 23 ef. I Cor. 9, 27 24*Ex. 32, 6 26 cf. Dent. 32. 32-33 27*Ps. 22, o 28 cf. Ps. 118, 83 ) [*]( 2 cogitatione ARa a contagione Oav etiam] add. ne a 6 angeli} add. dei a/i 8 tacet Mm2 9 deposuerunt 0 10 caelestem Mtta 11 pelheeas Pav 12 ad om.MNT 17 est] add. animalis v 19 earo-- 20 inflectat om.N mollioriAfTa 20 mundo MO 24 surrexit 3/0 25 uter] autem PH 26 botrio AGMPRa potio Nm2 botms 0 amaritudiues Prnl 27 praeelaramj add. est Ov 28 sicut nter factus est 0 29 sciens N )

243

Et bene peccatum gelicidio conparatur. sicut enim gelicidium ad nullum usum utile est, ad nullam operationem, sic culpa nulli prodest usui, nulli operationi, et ideo sicut gelicidium declinanda est, ne noceat et adurat. bonum ergo mihi fieri sicut utrem in gelicidio, ut possim non obliuisci iustificationes domini, ut earum liquore per- fusus refrigeret omnis feruor internae cupiditatis.

non ergo uacuum, sed plenum hunc utrem esse oportet, plenum spiritus, plenum iustificationum, ut peccata mea ipse confitear, ut luxuriam carnis meae conprimam; moriendum est enim mundo, ut uiuamus deo. si autem uiuamus carni, mors utique est carnis prudentia; uiuere non possumus deo, quia inimica deo carnalis ista sapientia et uita est saecularis.