Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

et forte ideo cum Iesus resurrectionis suae demonstraret [*](4*Ps. 118, 83 9 cf. Rom. 6,2 cf. Ps. 15 (16), 11 12.15 ci Matth. 9,17 20 cf. Ps. 132, 3 21 cf. Esai 55,10 ) [*]( 2 praedicatio-3 uirtus om.N 3 quia] quin Oav sermone sancto Oav 4 uersus] -V- N,om.P tertius] III GR IllI (sie) NP 5 tamquam av 7 corpus suum AOR 8 enim 0 de OPm2Rm2avtom.eet. 9 igiturJ add. sic 0 tleo] add. atque a 10 iocunditate MNOPRa 11 diuinorum] add. nobis Rm2 12 ministeriorum T dicit AGMOa 13 utrum (om- que) A 14 Mc tuus O 15 inuetereseat Ma ueterescat N ne] nec a 16rumpat]add.quoov utreAPR 17 cupiditatisiV 19 gelu om.N restinctus av 21 ymber AMPR gramen] omnem A 22 faenum a fortium AGPRv fenum eet. fulget splendore 0 23 fiilgit PmlRml 24 perceptio OPRT 25 corporeum frigere av restringnit Rm1 26 Iesus om.v ) [*]( LXII. Ambros. Psss 5. Petscheuig ) [*]( 16 )

242
gloriam, uestimenta eius erant candida sicut nix, ut non solum ipse alienus aestimaretur contagione peccati, uerum etiam quicumque resuscitatur congelatis coniugii cupiditatibus resurgere frigidus uideretur; in resurrectione enim neque nubunt neque uxores ducunt, sed erunt sicut angeli in caelo. boni ergo utres frigidi, hoc est in gelicidio constricti pruinis, non libidinis calore resoluti.

Utrem autem corpus hoc dici licet ex pluribus locis, tamen etiam inde intellege, quod Adam et Eua, ubi imaginem deposuere caelestis quam ante portabant, imaginem terreni hominis induentes tunicas dicti sunt uestiti esse pellicias; corporales enim eos de spiritalibus fecerat culpa commissa. nec illud absurdum ad intellegendum, quod ita se dicat factum Dauid sicut utrem in gelicidio, eo quod in asperitate licet positus glaciali mortificauerit tamen corpus suum,