Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

magnum sane munus, si se ipse cognoscat, et quaedam forma Iustitiae, mundo magis quam sibi nasci. unde et Salomon ait: grande homo et pretiosum uir misericors, uirum autem fidelem opus est inuenire. et uere magnus est qui et diuini operis interpres est et imitator dei. homo est enim qui potuit dicere: imitatores mei estote, sicut et ego Christi. terram excolit, mari tamquam possessione utitur, caeli ornamenta gratus miratur adsertor. euanuerat rerum natura, nisi qui ea uteretur diuina prouidentia esset adiectus.

Denique postquam fecit deus caelum et terram et maria, posteaquam omnia reptilia uolatilia animantia, postea hominem fecit quem animantibus uiuentibus anteferret, de quo non inmerito caelestis sententia resultauit: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram.

cetera dixit et facta sunt, mandauit et creata sunt: ut homo fiat, specialis quidam dei accedit hortatus, ut tamquam laborantis dei in huius munere creaturae significaretur operatio. deus quidem expers laboris est; sed tamen scripturae uerba quid aliud nisi studiosam tui operationem eius ostendunt ? ergo si deus maiore quodam studio te creauit, cur ipse tui studium derelinquas ? si deus in te laborauit qui laborare non nouit, cur ipse fugitans sis laboris ? [*]( 2 II Cor. 4,18 7*Prou. 20, 6 10 I Cor. 11, 1 18 Gen. 1, 26 20*Ps. 148, 5 ) [*]( 3 aeterna] add. sunt a in hoc in a 5 coniungi a 6 magis quamj magisque AR 7 pr. et om. a pretiosum] add. opus AGOPm2Rμ 9 alt. es 0 alt. et om. a 12 grandis a 13 ea om. T 15 alt. et om. GO mare R 18 caelestis O, caelesti eet. av 21 accendit-Mmi nt] et nt 0 22 Iaborans NT significetur Ma significatur NPtnl 23 scripta A 24 aliut Pml ostenduntur Pml 25 te om. A studio Mml derelinquis G310 relincues NT derelinques PR relinquis a 27 laboratis Mml )

208

Manus tuae, inquit, fecerunt me et parauerunt me. clamat ad deum propheta: opus tuum, domine, ne deseras, non derelinquas. te auctorem conuenio, te teneo conditorem, praesidia aliena non quaero. in adiumentum accingere qui accinctus es ut creares. dic ipse, Dauid, quid senseris, cur dixeris: manus tuae fecerunt me. sed dixisti inferius: domine, retribues propter me; domine, miseri-