Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Uerumtamen in ceteris animantibus membrorum forma laudetur, in quibus praeter gratiam corporis nihil est aliud quod requiratur. homo in eo est pulchrior quod non uidetur, non in [*](l*Thxen. 3, 29 9*Ps. 118, 73 ) [*](1 sepulturam a 2 sub APmlR modo Rm2 sapientiae A 3 sepeliat os] sepaltos ARM2 sepelitus PmlRml 4 agere R 6 concludat scripsi includatcodd. av 7 nulla nec] nulla ne Pml nullane Pm2v nulla**R nulla a posset 0 10 pr. me om. N parauerunt] plasmauerunt MNP 11 exordio usus Nav 12 sui om.N 13 enimJ etiamGMNPRa 14 etiam om. a 15 espectet Pm2 16 nee lVml arrogare 0 17 sit] add. et v carnem P 18 texatur N quodsi sumus J1 dei om. N 19 dubitauerat Mml 21 statura Mm2 ahmm] auium (au in ras.) T 22 ceterorum M0Pm2av ceterarumque Tm2 ammatom a ipse T 23 optatu N 24 oppressus ANPa depressus Ov terra 6 27 laudatur Rm2 aliud quod] aBqaid N )

207
corpore quod uidetur, in se habens aeternitatis gratiam et praesentium uenustatem - quae e enim uidentur temporalia sunt, nam quae non uidentur aeterna —, in hoc terrestri hospitio indutus habitatione caelesti, cui simul conpetit et in terris uideri et deo iungi.

magnum sane munus, si se ipse cognoscat, et quaedam forma Iustitiae, mundo magis quam sibi nasci. unde et Salomon ait: grande homo et pretiosum uir misericors, uirum autem fidelem opus est inuenire. et uere magnus est qui et diuini operis interpres est et imitator dei. homo est enim qui potuit dicere: imitatores mei estote, sicut et ego Christi. terram excolit, mari tamquam possessione utitur, caeli ornamenta gratus miratur adsertor. euanuerat rerum natura, nisi qui ea uteretur diuina prouidentia esset adiectus.