Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

suis nec meritum spectet alienum, sed in suae gratiae munus intendat, ne uideatur abrogare quod ipse donauit. itaque etsi de luto corporis nostri substantia sit, carne induamur et corpus ossibus intexatur et neruis, tamen quod simus pretiosissimum opus dei nemo dubitauerit. nam et fabricam ipsam humani corporis si quis considerare uelit, nihil poterit in terra pretiosius iudicare. est enim homo statu celsus, uultu decorus, caesarie gratus, non in aluum ceterarum more curuatus animantium, sed ipso naturae iure sublimis, qui in caelum libero spectet obtutu nulla captiuae seruitute ceruicis adpressus in terram, sed tamquam propriae conscius libertatis et locuples sui testis auctoris.