Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Didicisti cor esse mundandum; disce quemadmodum mundes. mundat hunc fontem iustificatio legitima, hoc est confessio peccatorum. denique publicanus ille, qui peccata propria fatebatur, iustificatus magis de templo quam Pharisaeus exiuit, quia ieiunia sua et munera Pharisaeus atque innocentiam praeferebat. munda ergo aquam tuam, illam aquam de qua dictum est: aqua alta consilium in corde uiri.

bonam tibi [*]( 4 cf. Matth. 27, 24 7*Matth. 15, 1l 19-20 12 Matth. 23, 26 22 cf. Lnc. 18, 11—14 26*Pron. 20, 5 ) [*]( 1 aduersa naturae ut glossema uocis extraordinariis deleui 3 crimina av euellere Jltn2NT diluere 0 inmnndis] vel nudis GMNOPRTa 4 Iauari GMPmlR 6 lauasset GMml et quiaGMNPRT 7 intrat] add. inquidMm2 8 exiit Mtnl 11 sunt om.P sunt quae om.AR 12 prius mnnda NPav 13 mnndaberis MRml 14 turbida influat MNTa putes (putas a) laeum av putas NOmlT esse om.0 15 fluat 0 caeaoleatus a receptacula] add. eius s.l.M enim om.Oa,del.P 16 es] estMNOa 17 scaturigo AGMav, om.N fs illojadd. enimN alt. uelom.N ,19sineerae ArZa 22 plublicanus R peecata] add. sua R 23.24 fariseus P 24 adque Pml 86 consilium om.O )

232
aquam natura dedit, nisi eam caeno tuo polluas; ipsa te diluit, si pura, si simplex, si etiam naturalis sit, si nihil habeat sordidum atque terrenum. quid mali est, si ea polluat aqua quae mundare debeat! sed non est aqua tua quae te polluit, ista aqua aliena est. denique dictum est tibi: ab aqua aliena abstine te. aliena aqua mentitur et fallit et contrarium naturae profluit. ideo ait: filii alieni mentiti sunt mihi;

nam si alieni non fuissent, utique non fefellissent. nemo ergo glorietur castum se habere cor, quemadmodum Salomon dixit, sed qui gloriatur in domino glorietur, qui sanctis suis cor mundum creare dignatus est et inmaculatum facere iustificationibus suis. quae sint iustificationes, audisti dicentem: dic iniquitates tuas, ut iustificeris. ergo qui iniquitates dicit iustificatur, qui autem iustificatur non confunditur, quia pudorem peccatorum matura confessione praeuenit.