Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Et bene ait \'inmaculatum\', quia cor hominis ueluti indecentium cogitationum conluuione maculatur. si cogitatio ipsa polluit, quanto etiam facta ipsa contaminant! noli extraordinariis [*]( 2 Ps. 118, 79 9 ci tractat 4, 26. 5, 27. 8, 31 10 Ps. 118, 80 15 Ps. 50,12 20*11 Cor. 6,16 ) [*](3 exercebar N mandatis 0 ut del. M,orn.OPav pr. mihi omJia coauertantur mihi om.P, add. autem AOv 6 ad] et A proueatur MPrnl pliirimum] primum NT, add. uel primum a 8 iam non puto M 9 antea R iam om.O distmctum M 10 sequitur om.N uersus] V N, om.P octauus] ViII NP, add. VIIIG VII (sic) R 12 quinto Eml exceIlentior N 13seqai R et docet] edocet R, add. et Rm2 quid] quod N 14 tantum MNv 1& sibi fieri AGO 17 instauraret Pml quidem v 18 uerbum-19 recipiat om.Aml 19 grande om.N 20 haiaitabo O 22 deprecetur Mm2 24 homiuis] add. quadam v uelut v, add. quadam 0 26 coataminantur N )

231
cogitationibus [aduersa naturae] contaminare penetralia, ne id inquinamento graui polluas quod putas habere te mundum. manus lauas. quasi possis crimen eluere, cum mentem tuam inmundis cogitationibus inquinatam lauare non possis. et Pilatus manus lauit, sed cor suum lauare non potuit; mansit scelere pollutus, quamuis manus suas aquae infusione lauisset.

audi, quia et cogitatio inqmnat: non quod intrat in os coinquinat hominem, sed quod exit de ore. de corde enim exeunt cogitationes maiae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae. haec sunt quae coinquinant hominem. si ergo intus coinquinaris, munda prius quod intus est.

si quod intus est rnundaueris, et exteriora mundasti, ut si aqua turum fluat frustra lacum putes esse mundandum, si fons profluat caenulentus; receptacula enim tersisse nihil proderit, cum in fonte sit uitium. ipse tibi ante purgandus es, ut fluat omne quod purum est. cor tuum cogitationum tuarum est scaturrigo. in illo fonte uel turbida aqua inpuritatis euomitur uel sincera pietatis unda prorumpit.