Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Habes hoc et in apostolo: sobrii estote et iuste. non solum sobrios nos, sed etiam iuste sobrios esse debere docuit euidenter. potest aliquis et sobrius esse et non iuste sobrius, ut sobrius sit a uino et non sit sobrius aequitate atque iustitia — est enim crapula iniquitatis —, potest et aliquis ebrietati et luxuriae semper indulgens, dum aliena tamen diripere conatur, eo occupatus studio sobrius esse a uino et non sobrius a rapinis; nec iste iuste sobrius.

ideo apostolus admonet, ut sit in nobis iusta sobrietas. denique addidit: et nolite peccare. qui enim peccat, etsi sobrius sit, non potest tamen tamquam iuste sobrius praedicari. nolite, inquit, seduci — hoc est: ne alieni erroris ebrietas uos faciat temulentos —; corrumpunt bonos mores conloquia mala, eo quod ore et labiis infidelium tamquam ebrietas quaedam moribus audientis infunditur. meritoque addidit:

sobrii estote iuste et nolite peccare. ignorantiam enim dei quidam habent, ut sobrius ille sit, qui non habet ignorantiam dei nec titubat ebrietate perfidiae; iuste autem sobrius, in quo operum gratia cum fidei sobrietate resplendet.

Sequitur uersus septimus: conuertant u r ad me qua timent t e et qui sciunt testimonia tua. alius habet maxime iuxta Graecum: conuertantur mihi. si \'ad me\' legimus, conuertantur qui timent deum, de commissis propriis erubescant uel certe luant supplicia delictorum, conuertantur autem ad dei seruulum propheticamque doctrinam, ut dediscant pudenda committere et tanti emendatione doctoris exuant mores [*]( 3*1 Cor. 15, 34 11 I Cor. 15,34 13.14*1 Cor. 15.33 17*1 Cor. 15, 34 22*Ps. 118, 79 24 Ps. 118, 79 ) [*](def. d) [*]( 3 hoc om.O iuste sobriiO alt. et dd. Mm2 et iuste om.0 5 potest] add. autemOf ut] et Mml 6 et om.OPR adque Rml 7 enim] add. et i aliquis]odd. etGMOP ebrietate PmlRml 8 luxoriae GMRm2 9occupatar GMmlPR 10 rapina ATTa iste] add. est M ergo O ammonet NOP 14 etrores Rml 15 mores bonos O 18 quidam dei OR iile] pergitA 19 nee] nunc AGMmlPR 22 uersus] V-N, om.P septimus] VII GNOP 25 de] ne MNPRa, om.T euznmissis Rml 27 prophetaeqae MNTa prophetamque Pm1 28 exuont Rml )

230
suos delictorumque labe detersa uirtutum induant disciplinam.

si autem ita legimus: conuertantur mihi, hoc est: quoniam exercebor in praeceptis tuis, [ut] mihi conuertantur, mihi iam non peccanti, iam non erranti. conuertantur, inquit, qui timentes te propriis renuntiauere peccatis, ut consortio iustorum propheta ad uberius prouehatur et ipse de ea gratia, quae in ipso est, plurimum conferat audientibus. conuertantur igitur iam non peccante me iusti ad iustum. de testimoniis autem puto iam non opus esse repetere, cum ante iam dictum sit.