Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

et maxime hanc meditationem sacerdotibus necessariam ostendit ad Titum scribens, quia debet episcopus amplecti eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem, ut potens sit exhortari in doctrina sana et eos qui contradicunt arguere. quod utique sollicitae atque intentae meditationis est, non perfunctoriae lectionis. et ad Timotheum scribens ait: adtende lectioni, exhortationi, doctrinae. lectio enim frequens nec intermissione aliqua destituta doctrinae munus operatur.

Quod autem poscit ut uiuat, frequenter ostendimus huius corporis uitam uerae uitae gratiam non habere, sed illam ueram uitam fore, cuius bona unusquisque sanctorum credit se uidere in terra uiuentium. quod credimus nos uisuros, non praesens utique, sed futurum est.