Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Ergo quanto maiores tribulationes fuerint, tanto uberior consolatio reseruatur. et tamen, ne cadas atque succumbas, quanto maiores temptationes uideris, tanto magis roga uerbum dei, ut adhortationem tibi adferat, sicut rogauit et Paulus, qui ait: be nedictus deus et pater domini nostri Iesu Christi, pater misericor diarum et deus omnis consolationis, qui nos exhortatur in omni angustia, ut possimus et ipsi consolari eos qui sunt in omni tribulatione per exhortationem qua et ipsi aduocamur a deo. quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis, ita per Christum abundat etiam consolatio nostra.

tanta ui apostolicae petitionis rogat, ut consolationem accipiat a domino in omni tribulatione, quo non solum ipse induat tolerantiam, uerum etiam alios consoletur, ut et ipsi possint propriae mentis angustias sustinere. si igitur ipse in omni tribulatione idoneus fueris adprobatus, tunc demum dignus eris qui [*]( 4 ef. Luc. 16, 22 15*11 Cor. 1,3-5 ) [*]( 1 obdurauit N miseratur A miserator liml hortator Rml 2 execratur AO exsecretus Rml misericordiae N est om-Am1 5 consoIationes Mml 7 deus esset 0 9 flagellatar A inopia MRm2 10 amissione MORm2 11 tantum Om2, add. nunc 0 14 temptationis Rml roga] add. ut O at om.OPEml ut hortationem Rm2 15 et om-0 17 totias uel omnis (u. o. s.l.G) GM 18 hortatur nos 0 21 qua] quia PmlRml aduocantorMml 24aisa 26 et s.Z.4 27ergo0 2sfueris idoneasArPa qui] at O ) [*]( LXH. Ambroa. Pais 5. Petschenig. ) [*]( 15 )

226
consolationem accipias in omni tribulatione. et tamen non omnis passio digna consolatione est, sed quae passio per Christum est, haec consolationem Christi meretur.