Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Ergo quanto maiores tribulationes fuerint, tanto uberior consolatio reseruatur. et tamen, ne cadas atque succumbas, quanto maiores temptationes uideris, tanto magis roga uerbum dei, ut adhortationem tibi adferat, sicut rogauit et Paulus, qui ait: be nedictus deus et pater domini nostri Iesu Christi, pater misericor diarum et deus omnis consolationis, qui nos exhortatur in omni angustia, ut possimus et ipsi consolari eos qui sunt in omni tribulatione per exhortationem qua et ipsi aduocamur a deo. quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis, ita per Christum abundat etiam consolatio nostra.