Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sequitur uersus quartus: fiat nunc mi is e ricor di a tua, u t exhortetur me secundum uerbum tuum s eruo t u o. aliqui habent in hoc loco: consoletur r m e. sed etiam in apostolo legimus exhortationem pro consolatione dictam et consolationem pro exhortatione. magna est ergo misericordia dei, quae non solum remissionem tribuit peccatorum, sed etiam certantibus adhibet exhortationis calcaria, ne suscepti certaminis passiones inbelli formidine derelinquant. non ergo misericordiam, quasi is qui uictus cedat, aut ut ueniam peccator implorat, sed ut dei miseratione succinctus maiora uiribus tanto munere fultus [*]( 12 *Ps. 47, 12 18 *Ps. 118, 76 20 Ps. 118, 76 21 cf. II Cor. 1,4, 6 ) [*]( 1 temptetur] laetetur MT propheta dauid laudandus NPav 2 cognosceret M 3 constanti OPv constantiam eel. a 4 aequanimitatem AMN tolerantiae Ta 6 quod Oml fecimus N 9 subiectis Bml, add. iniuriis Mm2NPafi 13 tua] add. domine MO 15 ex om-Rml secondorum Rml secundo NTa 17 non om. Pml non nisi om.NT 18 uersos om.NP quartus] quartus |||| (sie)G IIIINOPR 19 exortetur NPB (saepius sine h) 20 sed] sicO 21 pro-22 exortatione (m) om. Am1 23 tribuit remissionem 0 25 ergo] enim O 26 his OMml uinctus GMm1Pm1 pr. ut om.AOPRT ueniaeOav precator AOTav imploret Am2 27 fluctus N )

224
expediat. egregiam et singularem prophetae spectato uirtutem.

alius enim humiliatus aerumnis posceret, ut circa eum temptamenta desinerent et sedare aduersa dominus dignaretur, ne tribulationum procella in eum saeuiret; iste autem tamquam athleta fortis et patiens, qui exerceri et ungi animam suam tribulationibus nosset, non tristia dimouere, non inpugnantia declinare desiderat, non illud omne desinere quod fatigationem et laborem adferret exposcit, sed maioris in tempore laboris sui aduersus temptationum procellas dari sibi uerbum consolationis exposcit, ut possit forti quae ingruunt mente tolerare, ne aliqua maestitiae perturbatione lassetur. in eo igitur obsecrat misericordiam dei, ne auxilio destitutus expediendi coeptam militiam derelinquat.