Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Non ergo magnopere laudabilis esset propheta, si laudaret iudicia dei usus affluentia secundorum. quid enim magnum facimus, si, quando in secundis sumus, laudamus deum, quando in diuitiis sumus, quando nullis uexamur iniuriis? illud est magnificum, si subiectus contumeliis iudicium dei laudes, si uexatus aegritudine iudicia dei praedices, si te inopia non reuocet, quominus laudes iustitiam dei. ergo semper laudanda sunt iudicia dei, sicut scriptum [*]( 8 ) est. exultauerunt filiae Iudae propter Iudicia t u a. quae sunt filiae Iudae nisi animae religiosae, animae ecclesiae quae Iesum Christum dominum confitentur, quae uidentes rationem iudiciorum tuorum semper exultant? qui enim non ex aliquo secundorum prouentu, sed ex cognitione rationis induit laetitiam, non nisi in exultatione perpetua constitutus est.