Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

In quo ergo iusta iudicia dei sunt ? quia per labores et tribulationes et adflictiones ad caeleste praemium peruenitur. sicut enim certantibus athletis corona defertur iusto iudicio hominum, ita legitime certantibus christianis diuino iudicio palma decernitur. uincenti, inquit, dabo sedere mecum in sede mea. uita ergo nostra examinatur igne sicut splendor argenti, ut uirtus certaminibus adprobetur. transiuimus, inquit, perignem et a qua m, et induxisti nos in refrigerium. per haec igitur uera iudicia tua esse cognoui.

humiliatus enim sum, ut haec uiderem, quia hi, qui exaltati sunt corde, oculos ad [*]( 4 *Ioh. 6, 9. 6 7 cf. Ps. 118, 75 8 cf. *Ps. 118, 75 9 ef. Ps. 118. 73 15 Pi. 115.1 (10) 18 cf. Act. 14, 21 21 cf. II Tim. 2. 5 22 *Apoc. 3. 21 23 cf. Ps. 65, 10 24 *Ps. 65,12 27 cf. Ps. 130,1 ) [*]( 2 Iesus om.O quod MmlP 3 ille Rml 4:ipseom AR inqaid GMm2Pm1Rm1,om. ANv 6 quid] quod NPml esset faeturxis 0 7 examini Am2 . iusta om.AGMmlPR iudicia iusta 0 8 dei iudicia Oav 10 sibi dari Oav 11 est om.O esse dei NOav 12 cognoscere 0 13 timentisj add. est Ob agnitio] add. est CMaμ 14 cognitionem AR 15 inquid Pml Rml,om.N 19 adflictionis Mml caelestem Mml 22. 24 inquid Pml 23 examinetur N at Į-.N 26 enim om.O sum enim N 27 ii v )

222
ueritatem aperire non possunt; cum autem humiliamur, peccata nostra cognoscimus et ipsa humilitate delicta nostra purgamus. humiliatus sum, inquit, et saluum me fecit. in ueritate ergo humiliatus qui humiliatus est ad salutem, nec uane pertulit passionem, qui salutem ueritatis secutus est.