Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Denique de Hierusalem spem coepit Hieremias propheta promittere; nam in posterioribus sub hac littera ait: dabit [*]( 10*Thren. 1, 10 16*Hebr. 12, 6 19 cf. Col. 2. 19 26 Deut. 32, 39 29*Thren. 3. 30. 29 ) [*]( 1 intemptacio N delati N 2 cito 0 3 urguetur MRml 4 in om.N iis Gv suum N 5 suceendunt M sitj add. et M 6 etJ exa aduersatur NPT 7 ferat GMml nt AOBav, om. eel. superiores Mtnl 8 potentioris 0 11 tribulatnr Ov 14 dicit hoc O 19 soluerat AGPR insolegerat Mm2av corda se 0 teneri N 20 possit PmlRtnl 21 est om. GMmlPR 23 castiget unumquemque NP 28 de om. MN spem] specie 0 hieremiae prophetae Pml )

204
percutienti maxillam suam et satiabitur in obprobriis. dabit in sepultura os suum, si tamen est spes patientiae. in euangelio dominus Iesus docens uirtutem atque insigne patientiae ait: qui te percusserit in maxillam praebe ei et alteram;

uult enim discipulos suos et iniuriarum esse patientes nec referire facile, nedum ferire; patientia enim humilitatis indicium est. et ideo, quoniam desolata erat ac destituta Hierusalem: dabit, inquit, percutienti maxillam suam, ut non se subducat iniuriae nec declinet caedis dolorem, sed percutienti maxillam offerat. utrumque intellegi potest, siue ei qui percutere incipiat siue ei qui iam percusserit, ut illud euangelicum compleatur:

qui te percusserit in maxillam praebe ei alteram. et prophetice hoc positum est, ut doceret Hierusalem, hoc est plebis Iudaicae ecclesiam non aliter esse saluandam nisi per euangelii disciplinam, ut, cum coeperit euangelii praecepta seruare et operibus implere mandatum domini Iesu, tunc iugum captiuitatis de suae animae ceruice deponat, cum se subdiderit iugo Christi.