Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sequitur uersus tertius: agnoui, domine, quoniam iustitia iudicia t u a, et in ueritate t u a h humil ias ti m e. qui potest intellegere quae sunt diuinae prouidentiae, utitur eo sermone quo usus propheta est sanctus Dauid, quia omnia iudicio dei fiunt, ut aegrum corpus aliquis habeat, ut salubre, ut diues, ut pauper sit, ut moriatur iuuenis uel senex. si quis intendat scripturis diuinis, intellegit haec fieri iudicio dei;

nihil enim est praeter dei scientiam. exemplum quaerimus? non est absconditum, siquidem Iob numquam amisisset proprias facultates, nisi esset traditus aduersariae potestati. dedit enim dominus potestatem diabolo in facultates eius, ut temptaretur, qualem amisso patrimonio haberet affectum; dedit in filios, dedit in corpus eius, ut probaretur, quod non dolore liberorum defunctorum aut cruciatu corporis a constantia mentis anima defetisceret. dominus

quidem nouerat fortem, sed in illo docere atque examinare nos uoluit, utrum imitatores eius esse possemus. denique et Abraham temptauit, quando filium senis unicum sibi petiuit immolari. sciebat [*](1 Ps. 118, 74 2 P*. 118, 74 10 *Ps. 118, 75 19 cf. Hiob 1, 12. 2, 6 25 cf. Gen. 22, 2 ) [*](5 nerba tua AR et mn.Oav 6 i lstum otn.MmlPml quia] qui NT 7 quia] qui Ov 8 dictos MmlR impii eos] impios AR 10 uersus om.NP tertius] III NOP cognoui 0 quia 0 11 iusta GMOav in om AR uerita P 12 me] add. III M 13 est propheta Naro sanctus om-M 14 aut salubre a 19 facultates-20 in om.N 20 diabolo potestatem Mav 22 quod non] num GMNav non P defunctorum dolore liberorum av liberum GMml defunctorum om.M 23 a] a.ut AmlGMNOPR anima] uel ammae GM animae N PR animaeque OTa animique v defecisceret MNPm2R drficeret 0 deficiaceret Pml defecisset Ta descisceret v, add. et 0 niu fortis existeret a 25 possimus ANO 26 senis] eius M petit GMN PRm2a petitur Rml petiit Ov )

221
utique mentem Abrahae, sed sciens temptat dominus, sicut legisti in euangelio, quia, cum interrogasset dominus Iesus discipulos, quot panes haberent, et illi respondissent quia quinque tantum haberent panes, ipse ait: quid faciemus, inquit, inter tantos homines? hoc autem dicebat temptans eos; sciebat enim quid facturus esset. qui ergo iustus est, examine iustitiae suae credit, quia dei iusta iudicia sunt, uel secundum Graecum, quia iudicia dei sunt ipsa iustitia.