Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sequitur uersus tertius: agnoui, domine, quoniam iustitia iudicia t u a, et in ueritate t u a h humil ias ti m e. qui potest intellegere quae sunt diuinae prouidentiae, utitur eo sermone quo usus propheta est sanctus Dauid, quia omnia iudicio dei fiunt, ut aegrum corpus aliquis habeat, ut salubre, ut diues, ut pauper sit, ut moriatur iuuenis uel senex. si quis intendat scripturis diuinis, intellegit haec fieri iudicio dei;

nihil enim est praeter dei scientiam. exemplum quaerimus? non est absconditum, siquidem Iob numquam amisisset proprias facultates, nisi esset traditus aduersariae potestati. dedit enim dominus potestatem diabolo in facultates eius, ut temptaretur, qualem amisso patrimonio haberet affectum; dedit in filios, dedit in corpus eius, ut probaretur, quod non dolore liberorum defunctorum aut cruciatu corporis a constantia mentis anima defetisceret. dominus