Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Qua ratione autem dixerit: qui timent te uidebunt me et laetabuntur, ipse exposuit dicens: quia in uerba tua supersperaui. hoc est dicere: intus me uiderunt, intus me tetigerunt, intus me aspexerunt, ubi spem adsumpsi de tuis uerbis, ubi tua uerba percepi. beati ergo et qui uident iustum et laetantur, quia sperant in dei uerba. quam multi autem sunt qui oderunt iustos, quia perscrutantur dei uerba qui iusti sunt, et cum aliquos doctos audiunt impii eos propter doctrinam uitare consuerunt!