Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Uides ergo quia inter multas Christi imagines ambulamus. caueamus, ne coronam imagini detrahere uideamur, quam unicuique Christus inposuit. caueamus, ne aliquid detrahamus his quibus debemus adiungere. sed, quod peius est, non solum non honestamus pauperes, sed etiam dehonestamus destruimus persequimur, et ignoramus, quod has in imaginem dei congregamus iniurias, cum factos ad dei imaginem putamus esse laedendos; qui enim inridet pauperem exacerbat eum qui fecit i II u m.