Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sed qui uidet iustum debet scire quod uideat. non illum uidet in corpore, non in uestimento, non in patrimonio, non in uultu, sed intus uidet. non, inquam, illum uidet nisi eius uiderit mentem, nisi eius sermonem intenderit, nisi sensus illius potuerit conprehendere, sapientiam de tractatu eius adsumere.

tunc igitur laetabitur, cum ista perspexerit, cum ista cognouerit. ita ergo et nos, sicubi audimus iustum, festinemus uidere, sicut illa mulier quae audiuit in domo Pharisaei discumbere dominum Iesum et ingressa est et eius pedes perfudit unguento. illius imitatores simus; namque ecclesiam in illa muliere figuratam esse quis dubitet? sicubi ergo iustus sedeat, sicubi accumbat, festinemus uidere eum.

pretiosum est uidere uirum iustum, ut uideas secundum imaginem dei. quod foris est nihil prodest, quod intus est sanat. sane et in eo qui foris est illum qui intus est frequenter aspicimus, ut, si uiderimus pauperem, illum ad cuius similitudinem factus est honoremus in [*](1 cf. Uerg. Ecl. 9, 53 sq. Plin. Nat. hist. 8,34 2 cf. Piin. Nat. hist. 8, 21. Solin. 27 9 cf. Mattli. 9. 20-22 10 cf. Luc. 9.38.43 18 cf. Luc. 7, 37—38 ) [*]( 1 xiidendum GMXPR (du in ras.m2) a prior Mm2X 2 si om.O 3 prior uiderit Nav alligatur AmlGXR alligatos Am2Pml 4 necare 0 6 pr. uei om.O 7 alter alterum AA av 8 uiri iusti 0 repletur Miu2 est] et 0,om.JI 9 alt. et] ut AR 11 auriret Nm1Pm1 12set Rml quod] quid ORav 13 uidet] uidit MPmlRml non patrimonio (om. in) A 14 ihaquam Aml 16 eius] add. potuerit a 17 prospexerit AR 18 audiuimus ORv iustum om.0 uedere JIml 19 farisaei AR et ingressa est om.0 20 ungaendo Rml imitatores illius 0 namque] quia a 21 ecclesiae Mm2XPTa figuram GXPTa sic ergo ubi P 22 festinamus N 23 uirum em-P uideas] add. eum Oav 25 paupeiem) in paupere a )

219
paupere, de quo ait: dedistis mihi manducare, quia quod uni eorum dedistis mihi dedistis.

qui enim coronat imaginem imperatoris, utique illum honorat cuius imaginem coronauit, et qui statuam contempserit imperatoris, imperatori utique cuius statuam consputauerit fecisse uidetur iniuriam. gentiles lignum adorant, quia dei imaginem putant; sed inuisibilis dei imago non in eo est quod uidetur, sed in eo utique quod non uidetur.