Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sed qui uidet iustum debet scire quod uideat. non illum uidet in corpore, non in uestimento, non in patrimonio, non in uultu, sed intus uidet. non, inquam, illum uidet nisi eius uiderit mentem, nisi eius sermonem intenderit, nisi sensus illius potuerit conprehendere, sapientiam de tractatu eius adsumere.

tunc igitur laetabitur, cum ista perspexerit, cum ista cognouerit. ita ergo et nos, sicubi audimus iustum, festinemus uidere, sicut illa mulier quae audiuit in domo Pharisaei discumbere dominum Iesum et ingressa est et eius pedes perfudit unguento. illius imitatores simus; namque ecclesiam in illa muliere figuratam esse quis dubitet? sicubi ergo iustus sedeat, sicubi accumbat, festinemus uidere eum.