Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sed quemadmodum iustus laetificat cor innocentium, cum uidetur, ita inprobi iustorum cognitione torquentur, quia uel tacitis sanctorum moribus arguuntur. torquet castitas incontinentiam, auaritiam liberalitas, impietatem fides. de hoc quoque parile uilis animantis sumamus exemplum.

nam sicut prodesse diximus mutum animal cum uidetur, ita obesse percipimus lupum, si aliquem [*](6 cf. Gal. 1, 18 8 cf. Act. 15, 4 11 cf. Act. 20,37-38 13 cf. Plin. Nat. hist. 30, 11 ) [*](def. A) [*]( 1 ipse om.Mv si] qui 0 possit] sumpsit OR sumpserit v 2 padicum Gmlfi 3 suas orn.R iustis N ammonitioNO 4 laeticie Mml 5 igitnr] ergo N av, om.0 ut] si PRm2Ta bonum] add. est OPm2 6 paulus apo- stolus Nav 6.9 hierosolimam NPR 7 XV GNPR 12 deducebantur Jfv tanta om.R 14 iis v 15 non possumus 0 16 ergo] add. si N uile aiimal NPav 17 possifc hominem av quod NT quid a 18 conspiciatur NTa 19 conferat Rml, add. an OPm2v, ras. in R non] num Tm2a 00 iis v 23 ita] add. et Na 24 incontineatem GMNOPa 25 parili 0 26 namJ pergit A 27 percepimus R )

218
uidendo praeuenerit; uocem enim feruntur amittere quos prius lupus uiderit. basiliscus quoque, hoc est noxius serpens, si quodcumque uiderit prior animal, fertur occidere, et allegatur statim necari qui potuerit a serpente huiusmodi praeuideri.

ipse quoque serpens mori dicitur, si fuerit hominis praeuentus aspectu. ergo si tanta uirtus uel in oculis serpentis uel in oculis est hominis, ut, si alterum alter prior uiderit, possit occidere, non est uirtus in oculis iusti qui repletus uirtutis est gratia, cum praesertim tantum operetur fides, ut et illa quae fimbriam domini tetigit sanaretur et ille cui intendit dominus Iesus statim ex eius oculis gratiam sanitatis hauriret?