Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

est enim insitum bonis, ut castum pudicus, prudentem sapiens affectu pio diligat, misericors liberalem, et uirtutes suas in aliis amet. plerisque enim iusti aspectus admonitio correctionis est, perfectioribus uero laetitia est. quam pulchrum igitur, ut uidearis et prosis! bonum ergo uir iustus.

Propterea denique apostolus Paulus ascendit Hierosolymam, ut iustos uideret, et cum Petro mansit diebus quindecim, ut ex eius aliquid cohabitatione proficeret. propterea ipse Paulus et Barnabas, cum Hierosolymam ingrederentur, magnifice excipiebantur ab ecclesia, ab apostolis et maioribus natu.

cum autem abire uellent, ne discederent rogabantur et, ut postea de Paulo legimus, cum lacrimis deducebatur. nam si est tanta uis in naturalibus, ut animal uisum prosit ictericis, ita ut mortui quoque cornu eius animantis prodesse dicatur, si fuerit demonstratum his qui huiusmodi inciderint passionem, dubitare possumus, quod iusti sanet aspectus ?