Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sequitur uersus secundus: qui timent te uidebunt me et laetabuntur, quia in uerba tua supersperaui. fortasse aliquibus uideatur hoc esse contrarium, quia iustus dicit: qui timent te uidebunt me et laetabuntur; multis enim iustus grauis est cum uidetur. denique in euangelio plerique dominum Iesum uidere non poterant, sicut Geraseni rogabant eum, ut abiret de regionibus eorum, et alii ei transitum denegabant, quando tamen per eos transire nolebat.

unde puto quod, sicut illic Iudaicae forma impietatis exprimitur, ita hic ecclesiae gratia reueletur. prophetat enim totum orbem replendum esse timore diuino et ideo quasi timentes deum sanctorum dicit cognitione laetari; qui enim uidet iustum et gaudet, etiam ipse uult esse iustus. pulchrum est enim ut in aliis delectetur, quod [*]( 4 ci. Matth. 13; 36 7Matth.5,3 8*Matth. 7,24 15.18 Ps. 118,74 21 cf. Luc. 8, 37 ef. Luc. 9, 52—53 ) [*](dej. A) [*]( 1 dari sibi OR 5 postulabat 0 postolabant Rml 6 legistis 0 7 quod secundum matheum scriptum est 0 matheum PR 8 audit Na mea uerba ilv 9meaom.a homini] uiro NOPav 11 factum] Pml R aaditu] auditione ORv 12 sapientes MmlN, dd. N sapienti similis a 13 pr. ut om. eodd. praeter O,a audiamus N 15 uersns otn. NP secundusj II GNOPR 16 quiaj quoniam PR 17 speraui NPRTa hoc om.P 21 genesareni GM genesarem 0 generaseui R in ras. m2 gerasseni T 22 ei oni-N 24 ita oin~GMmlN, add. et P hic] in G propheta R 25 re- plendo Mml 27 pulcrum Rml ut] quod GMPmlR )

217
uult ipse in se seruare, si possit.

est enim insitum bonis, ut castum pudicus, prudentem sapiens affectu pio diligat, misericors liberalem, et uirtutes suas in aliis amet. plerisque enim iusti aspectus admonitio correctionis est, perfectioribus uero laetitia est. quam pulchrum igitur, ut uidearis et prosis! bonum ergo uir iustus.