Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Denique Hieremias sub hac littera sic ait: manus suas extendit qui tribulat in omnia desideria eius; uidit enim gentes introeuntes in sanctificationem suam, quibus mandasti ne introirent in ecclesiam eius. de Hierusalem utique hoc dicit propheta, cuius deplorat aerumnam, cuius praecessit desolatio ac destitutio, ut postea sequeretur confessio; castigat enim dominus omnem filium quem recipit. -recepturus igitur Hierusalem ante captiuitatis flagellauit aerumnis.