Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Et nunc in reliqua uersiculi portione ait: da mihi intellectum, ut discam mandata tua. spiritalem igitur se esse cognoscens propheta petit gratiam spiritus sancti. etenim intellectum dari a domino et inter munera gratiarum primo constitui loco in apostolica lectione didicisti, quia unicuique datur manifestatio spiritus ad utilitatem, et in propheta primo loco sapientiae et intellectus spiritalis gratia postulatur. petitur ergo ut dei donum. deinde uide ordinem: d a mihi, inquit, intellectum, ut discam mandata tua.

intellectus praemittitur, ut scientia sequatur; nam nisi quis intellexectus, doctus esse non poterit. doctrinam igitur intellectus facit, non memoria; nihil enim prodest multa legisse, nisi intellegas ipse quae legeris. et in apostolo post manifestationem spiritus sermonem scientiae legisti postea substitutum, ut scias intellectum memoriae praeferendum et illum posse habere scientiam, cui ante intellectus adfulserit.