Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Uidesne ergo quae manus fecerint hominem aut quem hominem fecerint? illum utique, quem secundum Christum induimus, expoliantes ueterem hominem cum actibus eius, et induimus nouum qui renouatur in agnitionem secundum imaginem eius qui creauit eum, ubi non est seruus et liber, sed omnia et in omnibus Christus.

Christum ergo induimus, sicut et alibi dictum est: Christum induistis. accepimus spiritum sanctum, qui non solum nostra peccata dimittit, sed etiam nos facit sacerdotes suos aliis peccata dimittere. ideo ait propheta: tu finxisti me et posuisti super me manum tuam. finxit per lutum, posuit per gratiam spiritalem, licet plerique hunc psalmum ex persona dictum saluatoris accipiant. audi quia manus domini etiam spiritus dicitur. clamat Iob: spiritus diuinus qui fecit me.

istae sunt ergo manus quae hominem parauerunt, Christus et spiritus. ergo dominus Iesus et [*](4 cf. Gen. 2. 7 7cf. Matth. 16,23 10 *Iob. 20,21—22 16 *Col. 3,9—11 21 Gal. 3,27 24 *Ps. 138, 5 27 *Нiob 33, 4 ) [*]( 2 alt. ut om.O confirmet Ov amisit AR amiseras (—at 0m1)0v 4 dono haberes] donaret M tua om PR 5 audi-6 uiuent.emom.N 9 resurgens Nav reperisset OPmlv 10 sient] add. ergo GMNOPRTa 11 et cumO cumqueav 12 et dixit eis Nav 14 uides M aidisne Nml 17 eius] suis Ma induamus AR in] ad Na 20 et om.O 21 induimur Mml scriptum A 22 accipimus ANP R peccata nostra 0 dimittet MmlN PmlRmla 24 profeta B 26 plerumqae P )

214
corporis auctor est nostri, qui primum fecit hominem ad imaginem et postea de luto finxit et uoluit seruare quod fecerat, saluare quod plasmauerat, ut totum hominem saluum faceret, sicut ipse dixit in euangelio:

mihi irascimini, quia totum hominem saluum feci in sabbato? quod specialiter ecclesia docet, quia non solum anima, sed etiam caro nostra seruatur, anima per cognitionem dei, caro per resurrectionem; quorum alterum docuit diuini auctoritate sermonis, alterum propriae resurrectionis exemplo.