Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

sed quia peccator signaculum tenere non potuit ex III crmine positus non habebat quae dei sunt sed quae hominum, propterea uenit dominus noster Iesus Christus, ut legisti in euangelio, et a mortuis surgens cum clausos discipulos repperisset, claustris ingressus est manentibus et dixit pax uobis; sicut misit me pater, et ego mitto uos. cum hoc dixisset, insufflauit eis et dixit: accipite spiritum sanctum.

Uidesne ergo quae manus fecerint hominem aut quem hominem fecerint? illum utique, quem secundum Christum induimus, expoliantes ueterem hominem cum actibus eius, et induimus nouum qui renouatur in agnitionem secundum imaginem eius qui creauit eum, ubi non est seruus et liber, sed omnia et in omnibus Christus.

Christum ergo induimus, sicut et alibi dictum est: Christum induistis. accepimus spiritum sanctum, qui non solum nostra peccata dimittit, sed etiam nos facit sacerdotes suos aliis peccata dimittere. ideo ait propheta: tu finxisti me et posuisti super me manum tuam. finxit per lutum, posuit per gratiam spiritalem, licet plerique hunc psalmum ex persona dictum saluatoris accipiant. audi quia manus domini etiam spiritus dicitur. clamat Iob: spiritus diuinus qui fecit me.