Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Si intellegas imaginem, uidebis ad imaginem; homo enim non est imago dei, sed ad similitudinem factus est. alius est imago dei inuisibilis, primogenitus uniuersae creaturae, per quem facta sunt omnia. ille non ad imaginem, sed imago; tu non imago, sed ad imaginem.

habes ergo in tua substantia aliquid de imagine et similitudine dei, quod sit diuinae simile imaginis. propterea imago ad eum, [*](1 cf. I Petro 3, 22. Eph. 6,12 2 cf. Ps. 8, 6 4 Ps. 32, 6 7 *Gen. 2, 7 13 Gen. 1, 26 15 Ps. 48,15 *Ps. 48, 15 16 *Gen. 1, 27 18 *Gen. 2, 7 27 *CoI. 1,15.16 ) [*]( 1 malos om.N 2 triumphauit A 4 inquid Pml 6 dominil sancto N dei O 7 dominus a 9 co∗ecit A 11 intellegite A0Prn2R 17 ita om.AR 21 imagmem] add. dei M\'V 22 materi$MmlNR operatus PmlR alt. ibi eras- P 26 alt. est om.N a 27 uninersae] omnis N 31 simflis P imaginiO® )

213
qui est ad imaginem, uenit et quaerit imago eum, qui est ad similitudinem sui, ut iterum signet, ut iterum conformet, quia amisisti. quod accepisti. insufflauerat enim tibi deus, ut inspirationis suae dono haberes gratiam, quam tibi tua culpa sustulerat. factus eras in animam uiuentem; audi quid dicat: non in carnem, sed in animam uiuentem.

sed quia peccator signaculum tenere non potuit ex III crmine positus non habebat quae dei sunt sed quae hominum, propterea uenit dominus noster Iesus Christus, ut legisti in euangelio, et a mortuis surgens cum clausos discipulos repperisset, claustris ingressus est manentibus et dixit pax uobis; sicut misit me pater, et ego mitto uos. cum hoc dixisset, insufflauit eis et dixit: accipite spiritum sanctum.