Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Uiuacis animae uigor, sensus rationis et intellectus capax atque iudicii, ut digna domus tanto habitatore uideatur, non amittat suae praerogatiuam naturae, ne hominis nomen amittat. scriptura enim eum hominem dicit, qui est ad imaginem et similitudinem dei, peccantem autem non hominem, sed aut serpentem aut equum adhinnientem feminis aut uulpiculam aut iumentum uocare consueuit.

nolite fieri sicut equus et mulus,quibus non est intellectus; in freno et camo maxillas [*](3 *Prou. 20, 6 19 cf. Gen. 1, 26. I Cor. 11, 7 20 cf. Hier. 5, 8 22 *P,;. 31, 9 ) [*]( 2 pr. non] ne ANav mouentur M 3 inquid M homo inquit N 4 pretiosum] add. opus AO/ii autem om. codd. praeterO.a 6 atque] et N a ubi et O ubi v, om.T te om.OPml 7 quicquid M 8 primo (—um Ta) tibi JITav primum NP ut] et GMmlNP 10 auctorem] actorem 0, add. patrem N 11 humilitas, ut natnram corporis animaeque perspiciens alteri te subicias, alterum regere (add. te 0m2) cognoscas Ov ut] et P natura R et om.ANPRa animaeque a perspiciens] subiciens A 12 te] add. perspiciens altero AGJINPRTa, del. N 13 misericordia MNa suadit Sml 14 feceris Pm2 fueriscei a feceris tibi soluis et quicquid om.Ov 14 profueris v feceris A fueris eet. a 17 amittet GPRTa amittit O 18 ne] ut GMNOPRTa admittat GMNPmlRT 21 authinnientem GM hinnientem eel. a feminam GMml in feminas Mm2 uulpeculam AMrn2NOPm2Rm2av 22 et] aut v 23 eamo (chamo s) et freno av chamo Mm2NOT ) [*]( XLII. Ambros. Pare 5. Petschenig. ) [*]( u )

210
eorum constringe qui ad te non adpropinquant, et: dicite huicuulpi de Herode ait, generatio uiperarum uocatur ab Iohanne plebs hominum. magnum ergo opus dei es, homo, magnum est quod dedit tibi deus. uide ne quod deus tribuit amittas magnum illud munus, quod es ad imaginem dei, et hoc in te puniatur magis. deus enim non punit

similitudinem suam, sed eum punit, qui ad similitudinem dei factus hoc quod accepit seruare non potuit. punitur ergo illud quod ad similitudinem dei esse desistit, hoc est peccatum tuum. nam suam deus non damnat imaginem nec in illud incendium mittit aeternum, sed magis uindicat imaginem suam de eo qui imagini illi fecit iniuriam, ut per malitiam quod eras esse desineres et fieres mulus ex homine. uindicatur ergo imago, non condemnatur, uindicatur quasi expulsa, non condemnatur quasi rea.

postquam enim peccasti, aliud esse coepisti, illud quod eras esse desisti. quomodo igitur punitur in te quod in te non inuenitur? nam si inueniatur in te imago dei et similitudo, non supplicio incipis dignus esse, sed praemio. ita imago illa, qua ad imaginem et similitudinem dei factus es, non condemnatur, sed coronatur. condemnaris autem in eo quod ipse mutatus es, ut fieres ex homine serpens mulus equus uulpicula. his nos enim nominibus iam scriptura condemnauit, quia exuti caelestis imaginis ornamento etiam nomen hominis amittimus, qui gratiam hominis non tenemus.