Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Non mediocre opus est quod paratum est, cum sapientia unumquodque disponitur et paratur. denique Sapientia dicit: cum pararet caelos, cum illo eram. quod de hominibus idem dicit propheta: uox domini praeparantis ceruos. quae uox domini est nisi: faciamus hominem?

qui sunt isti cerui nisi inimici serpentibus, qui super aspides ambulant et uenena non sentiunt? non uile igitur, non corporale arbitror quod parauit deus. nosce te ipsum, homo; tuae animae dicitur in Canticis: nisi cognoueris te formosam in mulieribus. cognosce te, anima, quia non de terra, non de luto es, quia insufflauit te deus et fecit in animam uiuentem. opus es magnificum, dei generatione inspiratum. adtende tibi, ut lex [*](l*Ps. 118,73 6 Ps. 118,73 7 *Ps.l37,S 10*Gen. 1,20 14*Ps. 118, 73 18*Prou. 8, 27 19 Ps. 28, 9 20 Gen. 1, 26 21 cf. Ps. 90,13 24*Cant. 1, 8 (7) 26 ef. Gen. % 7 27*Deut. 4, 9 ) [*]( 1 inquid M. om. 0 2 me om. a deum] dominum GMP 3 ne] non M 5 qui] quia Pm2 7 pro dominus Nm2 retribnet N 11 genus]add. suum Mm2NO 12 inquid Rml 13 bestiam T manibus tnis bestias 0 17 anumquidque P 19 idem om.N dicit idem PRav 20 domini] add. dei av 24 Canticis] add. canticorum NPav te cognoueris N 26 qui M in te a fecit] add. te Av 27 inspiratione generatum 0 )

209
dicit; hoc est \'tibi\', id est animae tuae. saecularia te et mundana non teneant, terrestria non morentur. ad illum tota intentione festina, ex cuius inspiratione consistis.