Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

ubi : ergo ei diuina sacramenta reuelata sunt et induit dominicae resurrectionis laetitiam et passionis degustauit gratiam, uidit iustorum congregationes, populos redemptorum, perditorum salutem, mortuorum resurrectionem, sanctificationem sacramentorum, exclamauit dicens: beati inmaculati in uia, qui ambulant in lege domini, hoc est: ecce maledicta terra in Adam coepit habere beatitudinem, si tamen legem domini non derelinquat; ecce inmaculatus est homo, qui erat ante pollutus. quam pretiosum est iam custodire praeceptum domini, quam pretiosum etiam praecepti ipsius scire mysterium!

Sed quis est inmaculatus? non utique qui in quacumque uia ambulat, sed qui in Christo ambulat. ipse enim dixit: ego sum u i a. in hac uia qui ambulat, errare non nouit, si tamen ab hac uia numquam recedat. est et uia lex, et ideo, dum inmaculatus est. in lege domini ambulat; nec ambulare uia hac desinat. ne inmaculatus esse desistat. non declinet in dexteram aut laeuam.

non titubet, non resistat, non expectet, sed ambulet superiora [*]( 2Ps.49.16 5 Ps. 118,1—2 15 Ps. 118,1 16cf. Gcu. 3,17 22loh.l4.6 27 cf. Phil. 3, 13 (14) ) [*]( 2 gratiam NORv gratia cet. innocentiam AOHXPRTa innocentiae Ov. correxi, c/. p. -5, 15. 6, 10-11 3 autem] enim Gav 4 psalmi PtnZ 5 Beati—domini Otn. N inquid GP 11 ei seripsi et cadd. au 12 eongraegationes iustorum M 14 et exelamauit Ov 15 qui-16 domini A, om. eet. av 19 iam scripsi etiam AGR, om. cet. av 20 aoiusa 21 est om. MNT 23qai ambulat uia MN 25 ambulaet.Mm2 ambulet Oav hac uia MNOPRa 26 aut] add. ia O 27 pr. non] aut v restat N desbtat (de in ras.) T )

10
obliuiscens et ea quae sunt priora appetens ad destinatum sequatur, ad brauium festinet, contendat usque ad finem; finis enim legis est Christus. multi uolunt ambulare in uia, sed non usque ad finem. non ambulant Iudaei usque ad finem, qui non usque ad Christum ambulant, non ambulat Manicheus in uia, qui legem refutat, sed ambulat uera fides, quae et legem suscipit et plenitudinem legis agnoscit.